Liber Leviticus*

Caput 13: Versus 29

Vir sive mulier.Qui scilicet in divinitate errat, sicut haeretici, qui non solum Patrem factorem mundi negant, sed etiam actorem malorum affirmant, ut Manichaeus.Vel barba,etc.ISID.In barba lepram gerunt qui de apostolis et discipulis Christi perverse sentiunt, et falsa praedicare confingunt. Barba enim est ornamentum viri, et apostoli doctores corporis Christi.ISICH.Sex species leprae invenimus legislatorem posuisse, etc., usque ad quia erroris sui perfidiam aperta pravitate defendunt.ID.Diversos colores leprae supponit, etc., usque ad linguam mendacem significat et imbecillitatem.
(* Traductions européennes)